- PSIATHIUM
- PSIATHIUMGraece ψιάθιον, apud Cassian, l. 5. c. 35. Incipientem idem fessum corpus reficere et incumbentem Psiathio reperisset; et l. 1. c. 13. Quos ita novimus omni ex parte nudos exsistere, ut prater colobiam, mafortem, caligas, melotem et psiathium, nihil amplius habeant. Psiathus quoque dicitur, in Vita Pachomii, c. 43. At ne otiosus essem, Psiathos elegi cum fratribus texere etc. et matta, storea, teges fuit, ex iunco aut papyro confecta, in qua et cubabant et considebant Monachi, Gallis Nate. Φλοίνη hinc ψίαθος; Graecis, quod e phleo fieret, quasi scirpea teges, apud Pollucem, Vide supra in voce Phleos. De illis sic Philo Iudaeus, l. de Vita Contempl. p. 616. edit, Turnebi, Στιβάδες εἰδὶν εἰκαιοτέρας ὕλης, ἀφ᾿ ὧν ἐυτελῆ πάνυ χαμαίςτρωτα παπύρου ἐγχωρίου μικρὸν ὑπερέχοντα κατὰ τοὺς ἀγκῶνας, ἵνα ἐπερείδοιντο. Vide Car. du Presne in Glossar. ubi plurimos Auctores hanc in rem laudat, Dominic. Macrum in Hierolex. et Salmas. ad Solin. p. 999. et 1002. Arabes hodieque Psath appellare stoream seu tegetem, quae humi pro more Orieutalium sterni consuevit, monet idem Macet. Vide quoque supra in voce Natta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.